MAHOMETES Effendi Turca

MAHOMETES Effendi Turca
MAHOMETES Effendi Turca
insignis atheus; eô vecordiae provectus est, ut impietatem suam non alio magis argumentô adsereret, quam quod nullum in sese, infensissimum Deitatis hostem, ultionis exemplum Deus edidisset: non adeô segni animô contumeliam tantam laturus, si esset, qui vindicare posset. In qua impietate tantae quoque pervicaciae fuit, ut defendendae huic, uti dicebat, veritati, extremum supplicium alacri animô susciperet. Testis αὐτόπτης Ricautius Anglus de Statu Imperii Ottomann. l. 1. c. 14. apud Tob. Pfanner. System. Theol. Gentil. c. 2. §. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”